1. Si aestimanda est
dignitas ex labore, si laudabilis sollicitudo actuum publicorum parit gratiam
liberaliter servienti, summa gratificatione locus tuus habendus est, qui suis
necessitatibus probatur adimere nostris ordinationibus tarditatem. quis enim
nesciat quantam copiam navium leviter procures ammonitus? a dignitatibus
palatii nostri vix in evectionibus scribitur et iam a te summa celeritate
completur.
2. Nam inter dimissorum
festinationes anxias vix sufficit alter advertere quod te vivaciter contingit
implere. negotiatorum operas consuetas nec nimias exigas nec venalitate
derelinquas. sit modus qui non potest gravare laborantes, ut, cum res
querelosas sine querimoniis egeris, maiora de nostro examine merearis.
3. Proinde comitivam
Ravennatem per illam indictionem tibi serenitas nostra concedit, ut dignitatis
tuae privilegia subeas et labores. officium tuum aequitatis consideratione
moderare. semper enim et laedendi et praestandi causas invenit, qui publicis
actionibus adhibetur. sed quantum amministratio tua inter mediocres agitur,
tanta debet aequalitate trutinari, quia illum potius expedit tenere mensuram,
qui defectam noscitur gubernare substantiam. idonei damna vix sentiunt, tenues
autem levi dispendio vulnerantur, quando vel mediocri iniuria totum videtur
amittere, qui exiguum cognoscitur possidere.
|