1. Romanae fabricae
decus peritum convenit habere custodem, ut illa mirabilis silva moenium
diligentia subveniente servetur et moderna facies operis affabris
dispositionibus construatur. hoc enim studio largitas nostra non cedit, ut et
facta veterum exclusis defectibus innovemus et nova vetustatis gloria
vestiamus.
2. Proinde illum
illustris magnitudo tua Romanis arcibus ab illa indictione datum architectum
esse cognoscat. et quia iustis commodis studia constat artium nutrienda, ad eum
volumus pertinere quicquid decessores eius constat rationabiliter consecutos.
videbit profecto meliora quam legit, pulchriora quam cogitare potuit, statuas
illas, auctorum suorum scilicet adhuc signa retinentes, ut quamdiu laudabilium
personarum opinio superesset, tamdiu et similitudinem vivae substantiae imago
corporis custodiret: conspiciet expressas in aere venas, nisu quodam musculos
tumentes, nervos quasi gradu tensos et sic hominem fusum in diversas
similitudines, ut credas potius esse generatum.
3. Has primum Tusci in
Italia invenisse referuntur, quas amplexa posteritas paene parem populum urbi
dedit quam natura procreavit. mirabitur formis equinis signa etiam inesse
fervoris. crispatis enim naribus ac rotundis, constrictis membris, auribus
remulsis credet forsitan cursus appetere, cum se metalla noverit non movere.
quid dicamus columnarum iunceam proceritatem? moles illas sublimissimas
fabricarum quasi quibusdam erectis hastilibus contineri et sub tanta
aequalitate concavis canalibus excavatas, ut magis ipsas aestimes fuisse transfusas,
ceris iudices factum, quod metallis durissimis videas expolitum, marmorum
iuncturas venas dicas esse genitales, ubi dum falluntur oculi, laus probatur
crevisse miraculis.
4. Ferunt prisci
saeculi narratores fabricarum septem tantum terris adtributa miracula: Ephesi
Dianae templum: regis Mausoli pulcherrimum monumentum, a quo et mausolea dicta
sunt: Rhodi solis aeneum signum, quod colossus vocatur: Iovis Olympici
simulacrum, quod Phidias primus artificum summa elegantia ebore auroque
formavit: Cyri Medorum regis domus, quam Memnon arte prodiga illigatis auro
lapidibus fabricavit: Babyloniae muri, quos Samiramis regina latere cocto
sulpure ferroque construxit: pyramides in Aegypto, quarum in suo statu se umbra
consumens ultra constructionis spatia nulla parte respicitur.
5. Sed quis illa
ulterius praecipua putabit, cum in una urbe tot stupenda conspexerit? habuerunt
honorem, quia praecesserunt tempore et in rudi saeculo quicquid emersisset
novum, per ora hominum iure ferebatur eximium. nunc autem potest esse
veridicum, si universa Roma dicatur esse miraculum. quapropter talia virum
peritissimum suscipere decet, ne inter illa nimis ingeniosa priscorum ipse
videatur esse metallicus et intellegere non possit, quae in illis artifex
antiquitas, ut sentirentur, effecit. et ideo det operam libris, antiquorum
instructionibus vacet, ne quid ab illis sciat minus in quorum locum cognoscitur
subrogatus.
|