1. Gloriosum opus est
servienti unde Romana civitas probatur ornari, dum tantum quis apud nos
proficit quantum pracdictae Urbi proprio labore contulerit. dubium non est
coctilem calcem, quae est nivibus concolor, spongiis levior, instrumentum esse
maximum fabricarum. haec quantum ignis adustione dissolvitur, tantum exinde
parietum firmitas roboratur: petra solubilis, saxea mollities, harenacius
lapis, qui tunc potius accenditur, quando aquis copiosissimis irrigatur: sine
quo nec saxa fixa sunt nec harenarum minuta solidantur. et ideo maius studium
meretur accipere, quod primum locum in Romanis moenibus noscitur optinere.
2. Quocirca industriam
tuam multorum sermone celebratam ad coctionem distributionemque calcis ab
indictione illa nostra praeponit auctoritas, ut tam publicis quam privatis
fabricis abunde procurata sufficiat et ad aedificandum cunctorum animi
concitentur, dum viderint paratum esse quod quaeritur. privilegia vero loci tui
nostris iussionibus rationabiliter vindicabis, ut maiora mereri possis, si bene
tibi delegata compleveris.
|