1. Considera quid
suscipis, et intellegis locum te dare non debere peccatis. arma enim bene
construere hoc est salutem velle omnium custodire, quia prima facie ipsis
terretur inimicus et incipit animo cedere, si se cognoscit similia non habere.
atque ideo ab indictione illa militibus te at fabris armorum, invitati morum
tuorum opinione, praefecimus, ut tale opus ab artificibus exigas, quale nobis
placere posse cognoscis. securitas te nostrae non inducat absentiae. quicquid
feceris nos videmus. age qui usu ipso subtilissima perquisitionis errores
artificum possumus prima fronte deprehendere et laudabiliter operata iudicare.
2. Vide ergo qua
diligentia, quo studio faciendum est quod ad nostrum venturum constat examen.
age itaque ut nulla te venalitas, nulla culpa demergat, quia veniale esse non
potest quod in tali causa delinquitur, ne inde puniaris de qua parte
peccaveris. opus quod mortem generat et salutem, interitus peccantium, custodia
bonorum, contra improbos necessarium semper auxilium. hoc primum Phoroneus
Iunoni dicitur obtulisse, ut inventum suum numinis, ut putabant, auspicio
consecraret. haec in bello necessaria, in pace decora sunt: haec denique
imbecilles fragilesque mortales cunctis beluis efficiunt fortiores.
|