Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • XIX. FORMULA AD PPO DE ARMIFACTORIBUS.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIX. FORMULA AD PPO DE ARMIFACTORIBUS.

1. Multorum insinuatione comperimus illum probis moribus institutum commissa sibi posse fideliter expedire. idcirco illustris magnitudo vestra nos eum elegisse cognoscat, ut et militibus praesit secundum morem pristinum et artificibus iubere possit armorum, quatenus consuetudines suas sic eleganter adimpleant, ut nulla in eis inveniri possit offensio. quia licet ubique culpa laedat, hic tamen graviter percutit, si bellorum instrumenta neglexerit. proditionis quippe instar est exercitui subtrahere quod eum constat armare. quibus consuetudines suas providentia vestra deputabit, ut, dum illis excusatio victualium tollitur, necessaria vivacius exigantur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License