Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • XXIII. FORMULA VICARII PORTUS.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIII. FORMULA VICARII PORTUS.

1. Beneficia nostra gratiae tuae specialiter damus, si te agere commissa rationabiliter approbemus. nec enim inremuneratus iaces, si et populos peregrinos prudenter excipias et nostrorum commercia moderata aequalitate componas. nam licet ubique sit necessaria prudentia, in hac potius actione videtur accommoda, quando inter duos populos nascuntur semper certamina, nisi fuerit iustitia custodita. quapropter arte placandi sunt qui mores afferunt simillimos ventis, quorum nisi prius animi temperentur, in contemptum maximum nativa facilitate prosiliunt. qua de re modestiae tuae fama provocati curas illius portus per illam indictionem te habere censemus, ut omnia ad tuum titulum pertinentia sic agas, quemadmodum ad meliora pervenias. in parvis enim discitur, cui potiora praestentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License