1. Magna inter collegas
suos praerogativa decoratur, quisquis gerit militiam nomine principatus.
cognoscitur enim locum agere primarium: quando in rebus humanis magna pars
nominum asserit excellentiam dignitatum. hoc etiam tui loci probatur exemplo,
sine quo nec secretarii praestatur accessus nec postulationis pompa peragitur,
totusque ille iudicis genius ita tibi legibus probatur creditus, ut sine te
nequeat esse perfectus.
2. Comiti quidem
provinciarum potestas data est, sed tibi iudex ipse commissus est. tu vitem
tenes improbis minantem: tu disciplinam inter iura custodis: tibi insolentiam
perorantis fas est distringere, quam praesuli non licet vindicare: gesta quin
etiam totius actus te subscribente complentur et consensus tuus quaeritur,
postquam voluntas iudicis explicatur. age, ut qui talibus praeponeris, ea
implesse merito sentiaris.
3. Itaque per
indictionem illam ad illam te provinciam iubemus excurrere, ut mixtus iudicis
officio competentia loco tuo peragas et qui princeps a nobis egrederis, nullis
vilitatibus accuseris. reverentissimum enim te omnibus facis, si quod de nomine
tuo creditur, et in moribus sentiatur.
|