Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • XXV. FORMULA EPISTULAE, QUAE AD COMMENDANDOS PRINCIPES COMITI DESTINATUR.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXV. FORMULA EPISTULAE, QUAE AD COMMENDANDOS PRINCIPES COMITI DESTINATUR.

1. Invitat nos consuetudo sollemnis et vobis ornatum officii dirigere et pristinos ordines excubantium custodire. nostra enim laus est, si vos militia Romana comitetur, quando talibus ministris potestis agere, quod videtur priscis sanctionibus convenire. sic enim Gothos nostros deo iuvante produximus, ut et armis sint instructi et acquitate compositi. hoc est, quod reliquae gentes habere non possunt: hoc est, quod vos efficit singulares, si assueti bellis videamini legibus vivere cum Romanis.

2. Quapropter ex officio nostro illum atque illum ad vos credidimus esse dirigendos, ut secundum priscam consuetudinem qui tuis iussionibus obsecundant eos rationabili debeat antiquitate moderari. cui gratiam tuam in conservandis annonis et consuetudinibus suis ex nostra iussione praestabis. debet enim a te diligi, qui a nobis meruit destinari.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License