1.
Venantii tutoris Plutiani aditione cognovimus in ea te, qua non decuerat, actione
versatum, ut eum, quem sumptu proprio iuvare debuisses, dispendio proprietatis
affligeres. affinitatem quippe tuam solacia debuerant impensa testari. quale
ergo videtur sanguine coniunctis, quod criminosum probaretur extraneis?
2. Atque ideo praesenti
iussione censemus, ut, quicquid a Neoterio prodiga voluntate lascivo te non tam
comparasse quam subripuisse cognoscis, incorporanda militi nostro sine aliqua
dilatione restituas, ne nos huius modi factum cogas legibus vindicare, qui nunc
videmur omnia mansuetudine temperasse. perire enim pupillo non patimur quod
parentibus sub nostra laude dederamus. gravissimum est enim per calumniam
subtrahi, quod collatum est munificentia principali.
3. Reliqua vero, quae
pro iugalis tuae assereris portione contempto iustitiae tramito divisisse—si
tamen appellanda divisio est, quam sub unius celebratam constat arbitrio ñ, ad
nostrum comitatum festinus occurre, ut inter vos ea quae iustitiae conveniunt
ordinemus. iniquum est enim, ut de una substantia, quibus competit aequa
successio, alii abundanter affluant, alii paupertatis incommodis ingemiscant.
|