Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXVIII. FORMULA PRINCIPIBUS MILITUM COMITIVAE SUPRA SCRIPTAE.1. Gratum vobis esse confidimus, quando militiae vestrae iudices destinamus, quia tunc ordines vestros agitis, quotiens vobis non defuerit praesentia iudicantis. relativa ista intellectui sunt nomina: si praesulem ademeris, militem non relinquis: apparitio enim tollitur, quotiens qui iubere poterat abrogatur. vobis ergo actum cedimus, dum ad vos dirigimus dignitates et tam diu vos militare facimus, donec iudices destinamus: nec istud leve credatis beneficium, ut cum vos sitis obsequium, vobis occurrat electio cognitorum. 2. Et ideo per indictionem illam illum comitem militiae vestrae cognoscite destinatum. quem ita acturum esse putamus tam in causis publicis quam privatis, ut cum laus optata comitetur. cui devotionem iustissimam commodantes in his quae vobis praeceperit sollemniter oboedite, quia reverentiam nostram honoratam esse credimus, si bene habitos nostros iudices sentiamus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |