Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • XXIX. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIX. FORMULA DE CUSTODIENDIS PORTIS CIVITATUM.

1. Nullatenus de eius fide dubitatur qui ad custodiam civitatis eligitur, quia probatae conscientiae constat esse credendum quod fuerit pro securitate multorum. atque ideo curam portae illius civitatis nostra tibi auctoritate concedimus, ut et improborum non pateat adventibus et bonorum non retardet accessus. nam si porta semper obserata sit, instar est carceris: si iterum iugiter pandatur, murorum nil proderit habere munimina.

2. Sit ergo utrumque moderatum, ut et custodiae nocturnae satisfacias et incompetenter eam claudere non praesumas. eris nimirum via civium et ingressus mercium singularum, amicus scilicet copiae quam optas intrare. stude ergo cum alimoniis invitare venientes. non tibi quod despiciatur est creditum. quibusdam faucibus civitatis praeponeris, qui ingredientibus victualibus praeesse monstraris. quod te oportet sine querela perficere, ut in parvis agnoscere possimus, cui maiora credere debeamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License