Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXX. FORMULA TRIBUNATUS PROVINCIARUM.1. Aequitati convenit ut unus quisque ad fructum militiae emenso tempore debeat pervenire et laboris recipiat praemium pro compensatione meritorum. unde quia priscae consuetudinis ratio persuadet, ut a nobis debeat designari, qui vobis tribunus esse mereatur, ideoque hac auctoritate censemus, ut ille, quem locus videtur exposcere, vobis in supradicto honore praesideat, quatenus, cum ad tempus venerit constitutum, optato honore potiatur. divina sunt ista iudicia, non humana, ut quem superna ad debitum tempus voluerunt perducere, merito videatur et laboris sui praemia suscepisse. 2. Excubiarum suarum igitur competentia privilegia consequatur, quia nullum emolumento consueto fraudari desideramus, quem sine culpis ad primatum venisse cognoscimus. quapropter illi pro utilitate publica disponenti modis omnibus oboedite, quoniam partem iudicis habent priores, quando ab ipsis requiritur, si quid a vobis insolentius excedatur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |