Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • XXXI. FORMULA PRINCIPATUS IN URBE ROMA.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXI. FORMULA PRINCIPATUS IN URBE ROMA.

1. Cum in urbo Roma plurima fieri censeamus et necesse sit partem ibi esse comitiaci officii, ut utilitates publicae videantur impleri, more nostro prospeximus, ut, quia principem cardinalem obsequiis nostris deesse non patimur, tu eius locum vicarii nomine in urbe Roma sollemniter debeas continere, quatenus et ille primates sui laboribus perfruatur et tu in alterius honore possis discere, quod in tuo debeas feliciter exhibere.

2. Si quos etiam comitiacorum ad comitatum iudicaveris esse dirigendos consulens obsequio nostro, tuo subiacebit arbitrio. eos autem, quos retinendos putaveris, indulta securitate potientur, ita tamen, ut vicissim omnia modereris, quatenus nec excubantes continuus labor atterat nec segnes iterum rubigo otii fugienda consumat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License