1. Omnis quidem
utilitas publica fideli debet actione compleri, quia totum vitiosum geritur,
ubi conscientiae puritas non habetur: tamen omnino monetae debet integritas
quaeri, ubi et vultus noster imprimitur et generalis utilitas invenitur. nam
quid erit tutum, si in nostra peccetur effigie, et quam subiectus corde
venerari debet, manus sacrilega violare festinet? additur quod venalitas cuncta
dissolvitur, si victualia metalla vitiantur, quando necesse est respui quod in
mercimoniis corruptum videtur offerri. quis ergo patiatur unius esse commodum
dispendia scelesta cunctorum, ut detestabile vitium venire possit ad pretium?
2. Sit mundum quod ad
formam nostrae serenitatis adducitur: claritas regia nil admittit infectum. nam
si vultus cuiuslibet sincero colore depingitur, multo iustius metallorum
puritate principalis gratia custoditur. auri flamma nulla iniuria permixtionis
albescat, argenti color gratia candoris arrideat, aeris rubor in nativa
qualitate permaneat. nam si unum laedere legibus putatur esse damnandum, quid
ille mereri poterit, qui in tanta hominum numerositate peccaverit?
3. Pondus quin etiam
constitutum denariis praecipimus debere servari, qui olim penso quam numero
vendebantur: unde verborum vocabula competenter ab origine trahens compendium
et dispendium pulchre vocitavit antiquitas. pecunia enim a pecudis tergo
nominata Gallis auctoribus sine aliquo adhuc signo ad metalla translata est.
quam non sinimus faeculenta permixtione fieri contemptibilem, ne iterum in
antiquam cognoscatur redire vilitatem.
4. Proinde te, cuius
nobis laudata est integritas actionis, ab illa indictione per iuge quinquennium
monetae curam habere praecipimus, quam Servius rex in aere primum inpressisse
perhibetur: ita ut tuo periculo non dubites quaeri, si quid in illa fraudis
potuerit inveniri. nam sicut casus asperos subibis, si quid fortasse deliqueris,
ita inremuneratum non derelinquimus, si te egisse inculpabiliter senserimus.
|