Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Variae IntraText CT - Text |
|
|
XXXIII. FORMULA TRACTORIAE LEGATORUM DIVERSARUM GENTIUM.1. Quis dubitet utilitatis publicae interesse rationem, ut, quibus nos constat dona conferre, nullam videantur itineris iniuriam sustinere, quando nec vobis morarum detrimenta faciunt et illi se bene habitos fuisse cognoscunt? atque ideo humanitatem subter annexam vel ad equos capitum definitum illius gentis legatis sine aliqua tarditate praestabitis, quatenus ad sedes suas inremunerati non debeant pervenire, quia festinantibus gratior est celeritas in redeundo quam quaelibet munerum magnitudo. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |