Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • XXXIV. FORMULA EVOCATORIAE, QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXIV. FORMULA EVOCATORIAE, QUAM PRINCEPS MOTU SUO DIRIGIT.

1. Non dubitamus ultronea grate suscipi, quae in locum muneris solent postulata conferri, quia domini recordatio concedit semper augmenta nec possunt esse principis vacua gratificationis indicia. quapropter ad comitatum nostrum iussis te praesentibus evocamus, ut non mediocri gaudio perfruaris.

2. Et ideo otii delectatione postposita ad illam diem ad urbem illam venire depropera, ut et tibi aspectum nostrum gratum fuisse iudicemus, cum te festinasse cognoscimus. desiderat enim aula nostra praesentiam bonorum, dum nescio quo pacto quicquid regali sapientiae gratum esse cognoscitur, et divino iudicio comprobatur, quia ille qui corda nostra regit, ipse etiam quod debeamus sentire concedit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License