Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • XXXV. FORMULA EVOCATORIAE, QUAE PETENTI CONCEDITUR.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXV. FORMULA EVOCATORIAE, QUAE PETENTI CONCEDITUR.

1. Manifestatio est conscientiae bonae praesentiam iusti principis expetisse, quam solus ille desiderare potest, qui de magna mentis puritate confidit. aspectum solis nisi clara lumina non requirunt, quia illi tantum possunt rutilantes pati radios, quos constat oculos habere purissimos. sic praesentiam principis ambiunt qui de cordis sinceritate praesumunt.

2. Hinc est quod veniendi tibi ad comitatum fiduciam grata mente largimur, ne honor evocationis, qui pro vestra gloria constat inventus, ad iniuriam convertatur, dum aliqua fuerit dilatione tardatus. invitamus quin immo desideria venientum, quia inde magis crescimus, si viros nobiles nostris obsequiis aggregamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License