Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VII
    • XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVIII. FORMULA CLARISSIMATUS.

1. Constat iucundum esse rerum bonarum saporem et utilem ambitum laudis, qui appetitur per augmenta virtutis. hoc nos studium providae liberalitatis infundimus, ut maior sit cultus morum, dum crescunt desideria praemiorum. clarissimatus igitur honorem, ornamenta iudicii nostri, regia tibi largitur auctoritas, quod praebeat et exactae vitae testimonium et futurae prosperitatis polliceatur augmentum. quapropter nihil iam obscurum agere patiaris, qui clarissimatus dignitate resplendes. grande siquidem vitae testimonium est non tam clarum quam clarissimum dici, quando paene totum de illo optimum creditur qui tanti fulgoris superlativo nomine vocitatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License