1.
Superfluum quidem videtur tuitionem specialiter a principe petere, cuius est
propositi universos communiter vindicare. sed quia securitatem tuam quorundam
violentorum exsecranda temeritas inquietat, non piget dolentium querelis ad
hanc partem pietatis adduci, ut quod omnibus praestare cupimus, supplicanti
potissimum conferamus. atque ideo diversorum te, quemadmodum quereris,
dispendiis sauciatum in castra defensionis nostrae clementer excipimus, ut cum
adversariis tuis non, ut hactenus, campestri certamine, sed murali videaris
protectione contendere. ita fit ut, truculentis viribus pressus, reddaris
auxiliis regalibus exaequatus.
2.
Quapropter tuitionem tibi nostri nominis quasi validissimam turrem contra
inciviles impetus et conventionalia detrimenta nostra concedit auctoritas: ita
tamen, ne, his praesumptionibus sublevatus, civile despicias praebere responsum
et tu videaris insolens calcare iura publica, quem primitus detestanda premebat
audacia. et quia ministros efficaces nostra debet habere praeceptio nec decet
principem loqui quod non videatur posse compleri, praesentis beneficii
iussione, adversus Gothos illa, adversus Romanos illa, facile te fides et
diligentia custodivit: quia nemo laborat defendere quod timetur offendi, dum
praestans dominus fieri formidatur ingratus. fruere igitur nostra clementia:
beneficio laetare suscepto. nam si ulterius a quoquam sub incivilitate
temptaris, tua de inimicis potius vota complebis.
|