1. Gloriosa est
supplicatio, quae veniam quaerit aetatis: quando se gravitatem de moribus
profitetur accipere, quam maturitatem vitae adhuc non contingit intulisse.
minor nascendo grandaevus cupis esse consilio. ita quod in humanis rebus
audacissimum est, ad erroris auxilium beneficium contemnis annorum. quapropter
oblata supplicatione depromis, ut, cum tibi sit ratio firma prudentiae,
actiones tuae non relinquantur ambiguae, ne infirmetur iure quod non potest
utilitate titubare. hoc nos, quibus cordi est bona desideria perficere,
libenter accipimus, quia nullas se captare velle profitetur insidias, quisquis
habere liberos contractus constanter affectat.
2. Atque ideo, si id
tempus constat elapsum, quo ad hanc veniam accedi iura voluerunt, nos quoque
probabilibus desideriis licentiam non negamus, ut in competenti foro ea quae in
his causis reverenda legum dictat antiquitas, sollemniter actitentur, ita ut
alienandis rusticis vel urbanis praediis constitutionum servetur auctoritas: ne
cum opinioni praestare volumus, utilitatem supplicis laedere videamur. cape
igitur nostro beneficio potiorem annis aetatem et quod petis ab oraculo, moribus
exhibeto. nam professio maturitatis acerbae locum denegat actionis, quando
multo gravior est culpa, quam suae promissionis impugnat auctoritas.
|