1. Frequenter saiones,
quos a nobis credidimus pia voluntate concedi, querelis maximis cognovimus
ingravatos. corruptum est, pro dolor! beneficium nostrum, crevitque potius de
medicina calamitas, dum ad alios usus petentium malignitate translati sunt quam
eos nostra remedia transtulerunt. unde nobis necesse fuit remedio salubri votis
pestiferis obviare, ne, dum pietatis studio ad aequabilia beneficia trahimur,
subreptionum iniquissima patiamur.
2. Atque ideo edictali
programmate definimus, ut, quicumque contra violentas insidias propter
ineluctabiles necessitates suas mereri desiderat forte saionem, officio nostro
poenali se vinculo cautionis astringat, ut, si praecepta nostra eius inmissione
plectibili is apud quem meretur excesserit, ipse poenae nomine det auri libras
tot et satisfacere se promittat quaecumque adversarius eius potuerit tam
commodi quam itineris sustinere detrimenta.
3. Nos enim cum
reprimere inciviles animos volumus, praegravare innocentiam non debemus. saio
autem, qui sua voluntate modum praeceptionis excesserit, donativo se noverit
exuendum et gratiae nostrae, quod est damnis omnibus gravius, incurrere posse
periculum nec sibi ulterius esse credendum, si iussionis nostrae, cuius
executor esse debuit, temerator extiterit.
|