1.
Cum de agri utilitate vivatur et omnibus inde certum sit iustum venire
compendium, tributum illud possessionis in illa provincia constitutae ita
quereris onerosum, ut universas tibi voraverit facultates hiatus ille
vastissimus functionis et quod aliunde magno labore potest colligi, per illam
videatur absumi, cuius utilitatem nimia transcendit illatio, dum plus
compulsoribus redditur quam a sedulo cultore praestetur. quapropter credimus te
evadere posse nuditatem, si dominium huius ruris amiseris, cui iugis sterilitas
de compulsoribus venit, ne condicione miserabili servias necessitati, cuius
dominus esse meruisti.
2.
Sed quia hoc genus beneficii praestari mediocribus leges sacratissimae
censuerunt, ut qui unius cespitis enormitate deprimitur nec alterius commodo
sublevatur, moderatione habita ei debeat subveniri, magnitudini vestrae, cui
cordi est cogitare iustitiam, praesenti auctoritate decernimus, ut, si ita est,
tot solidos tributarios supradictae possessionis datis praeceptionibus ad eos
quorum interest ita faciatis de vasariis publicis diligenter abradi, ut huius
rei duplex vestigium non debeat inveniri, sed per saecula sine errore servetur
quod una tantum summa concluditur.
|