1. Institutio divinarum
legum humano iuri ministravit exordium, quando in illis capitibus legitur
praeceptum quae duabus tabulis probantur ascripta. sacer enim Moyses divina
institutione formatus Israhelitico populo inter alia definivit, ut concubitus
suos a vicinitate pii sanguinis abstinerent, ne et se in proximitatem redeundo
polluerent et dilatationem providam in genus extraneum non haberent. hoc
prudentes viri sequentes exemplum multo longius pudicam observantiam posteris
transmiserunt, reservantes principi tantum beneficium in consobrinis nuptiali
copulatione iungendis, intellegentes rarius posse praesumi quod a principe
iusserant postulari.
2. Ammiramur inventum
et temperiem rerum stupenda consideratione laudamus hoc ad principis remissum
fuisse iudicium, ut qui populorum mores regebat, ipse et moderata
concupiscentiae frena laxaret. et ideo, supplicationum tuarum tenore permoti,
si tibi tantum illa consobrini sanguinis vicinitate coniungitur nec alio gradu
proximior approbaris, matrimonio tuo decernimus esse sociandam nullamque vobis
exinde iubemus fieri quaestionem, quando hoc et leges nostra permitti voluntate
consentiunt et vota vestra praesentis auctoritatis beneficia firmaverunt. erunt
vobis itaque deo favente posteri sollemniter heredes, castum matrimonium,
gloriosa permixtio, quoniam quicquid a nobis fieri praecipitur, necesse est ut
non culpis, sed laudibus applicetur.
|