1. Patitur hoc
inprovida mortalium plerumque condicio, ut, cum laedere putatur, consulat et
cum consulere videtur, affligat. sed illud magis est eligendum, quod prodesse
cognoscitur. nam venena ipsa si iuvare probantur, accepta sunt: et contra
refugienda est suavitas mellis, quae inferre dinoscitur laesiones. finis ergo
sapientis est amare quod expedit: sic nec aegri votum respicit qui prodesse contendit.
praedia quidem curialium non facile distrahi prudens definivit antiquitas, ut
ad necessitates publicas melius sufficerent, si substantiae iuvamina plus
haberent.
2. Sed in hac iterum
parte prospexit, ut, si apud vos ineluctabilis necessitas appareret, ei suarum
rerum distractio subveniret. nam quid prodest, si quispiam videatur idoneus et
fieri non possit a contractis nexibus absolutus? egenti similis est, qui
reddere nequit alienum, nec dici potest proprium, quod liberare dominum non
videtur aditum.
3. Sed quamvis hoc
vestrae potestati fuerit legum auctoritate concessum, tamen, ne quam vel
rarissimi facti sustineretis invidiam, illius municipis allegatione permoti, nos
quoque eminentiae vestrae praesenti iussione permittimus, ut ad liquidum
veritate discussa, si aliter solvi nequeunt contracta ligamina, praedii sui,
quod propria voluntate delegerit, habeat licentiam distrahendi, ita ut reddat
debitum quod probatur esse contractum, ne vitio voracitatis imbutus facultates
suas absorbere videatur esse permissus. constet apud vos probabilis causa
damnorum, quoniam illi volumus subveniri qui duris necessitatibus probatur
astringi: utrumque enim potest esse culpabile aut malis moribus frena laxare
aut iustas iterum querelas excludere. quapropter provide vobis permisit
antiquitas de illa causa decernere, cui est utile curiam custodire. a quibus
enim urbium munia poterunt sustineri, si civitatum nervi passim videantur
abscidi?
|