1. Iuste possem
reprehendi, clementissime principum, si pacem vestram quaererem tepide, quam
parentes meos constat ardentius expetisse: aut in qua parte dignus heres
existorem, si auctoribus meis impar in tanta gloria reperirer? non nos maiorum
purpuratus tantum ordo clarificat, non sic regia sella sublimat quantum longe
lateque patens gratia vestra nobilitat. omnia enim regno nostro perfecte
constare credimus, si hanc nobis minime deesse sentimus.
2. Sed ut pietati
vestrae praeconiale est diligere quorum patres contigit vos amasse ‚ nemo enim
creditur impendisse veteribus puritatem innocuam, nisi qui eorum stirpem habere
probatur acceptam ‚ claudantur odia cum sepultis: ira perire noverit cum
protervis: gratia non debet occumbere cum dilectis: sed magis affectuosius
tractandus est, qui ad regni causas innocens invenitur.
3. Perpendite quid a
vobis mereatur successor bonorum. vos avum nostrum in vestra civitate celsis
curulibus extulistis, vos genitorem meum in Italia palmatae claritate
decorastis. desiderio quoque concordiae factus est per arma filius, qui annis
vobis paene videbatur aequaevus. hoc nomen adulescenti congruentius dabitis,
qualia nostris senioribus praestitistis. in parentelae locum vester iam
transire debet affectus: nam ex filio vestro genitus naturae legibus vobis non
habetur extraneus.
4. Atque ideo pacem non
longinquus, sed proximus peto, quia tunc mihi dedistis gratiam nepotis, quando
meo parenti adoptionis gaudia praestitistis. introducamur et in vestram mentem,
qui adepti sumus regiam hereditatem. illud mihi est supra dominatum tantum ac
talem rectorem habere propitium. primordia itaque nostra solacia mereantur
principis habere longaevi: pueritia tuitionem gratiae consequatur et non in
totum a parentibus destituimur, qui tali protectione fulcimur.
5. Sit vobis regnum
nostrum gratiae vinculis obligatum. plus in illa parte regnabitis, ubi omnia
caritate iubetis. quapropter ad serenitatem vestram illum et illum legatos
nostros aestimavimus esse dirigendos, ut amicitiam nobis illis pactis, illis
condicionibus concedatis, quas cum divae memoriae domno avo nostro inclitos
decessores vestros constat habuisse. aliquid forsitan et amplius mereor
sinceritatis, cuius nec aetas videtur esse suspecta nec generatio iam probatur
extranea. quaedam vero per supra scriptos legatos nostros serenissimis sensibus
vestris verbo intimanda commisimus, quae clementiae vestrae more ad effectum
facite pervenire.
|