1. Plenissimum gaudium
constat esse, patres conscripti, cognoscere dominantis exortum, ut qui creditur
universos posse protegere, audiatur ad regni culmina pervenisse. mensura
laetitiae de magnitudine nuntii venit et tanta fit alacritas animi, quanta
fuerit et consideratio rei.
2. Nam si prudentes
viros erigunt commoda praedicta sodalium, si amicorum relevat sospitas
nuntiata, quanta exultatione suscipi debet omnium rectorem feliciter provenisse
terrarum, quem non protulit commota seditio, non bella ferventia pepererunt,
non rei publicae damna lucrata sunt, sed sic factus est per quietem,
quemadmodum venire decuit civilitatis auctorem! magnum profecto felicitatis
genus optinere sine contentionibus principatum et in illa re publica
adulescentem dominum fieri, ubi multos constat maturis moribus inveniri. non
enim potest cuilibet aetati deesse consilium, ubi tot parentes publicos constat
inventos.
3. Praelata est ergo
spes nostra cunctorum meritis et certius fuit de nobis credi quam quod de aliis
potuit approbari: non iniuria, quoniam quaevis claritas generis Hamalis cedit
et sicut ex vobis qui nascitur, origo senatoria nuncupatur, ita qui ex hac
familia progreditur, regno dignissimus approbatur. probata sunt praesenti facto
quae loquimur.
4. Nam cum domni avi
nostri pro beneficiorum quantitate dulcissima nobis recordatio urgeretur
extremis, magnitudinem dominationis suae tanta in nos celeritate transfudit, ut
non tam regnum quam vestem crederes esse mutatam. tot proceres manu consilioque
gloriosi nullum murmur, ut assolet, miscuerunt: sed ita cum magno gaudio secuti
sunt principis sui iudicia, ut voluntatem ibi potius agnosceres conluxisse
divinam. quapropter necessarium duximus propitio deo de ortu regni nostri vos
facere certiores, quia dilatatum quam mutatum videtur imperium, cum transit ad
posteros: nam quodammodo ipse putatur vivere, cuius vobis progenies cognoscitur
imperare.
5. Hoc habuerunt vestra
vota, haec illius fuit indubitata sententia, ut heredem bonorum suorum
relinqueret qui beneficia eius in vobis possit augere. amore principum constat
inventum, ut simulacris aeneis fides servaretur imaginis, quatenus ventura
progenies auctorem videret, qui sibi rem publicam multis beneficiis obligasset.
sed quanto verior est qui vivit in posteris, per quos plerumque et forma
corporis redditur et vigor animi protelatur!
6. Et ideo nobilitatis
vestrae fidem maiore nunc studio debetis ostendere, quatenus et priora munera
meritis videantur esse collata et futura indubitanter eis praestemus, quos
praeteritorum immemores fuisse minime senserimus.
7. Noveritis etiam
divina providentia fuisse dispositum, ut Gothorum Romanorumque nobis generalis
consensus accederet et voluntatem suam, quam puris pectoribus offerebant, iuris
etiam iurandi relligione firmarent.
8. Quod vos secuturos
esse minime dubitamus tempore, non amore: nam a vobis potuit inchoari quod
praeventi longinquitate sequimini. constat enim excellentissimos patres tanto
amplius posse diligere, quanto maiores honores ceteris ordinibus visi sunt
accepisse.
9. Sed ut primordia
nostra et circa vos benignitatis possitis agnoscere, quia decet curiam vestram
beneficiis introire, illustrem Sigismerem comitem nostrum vobis cum his qui
directi sunt fecimus sacramenta praestare, quia inviolabiliter servare cupimus
quae publica auctoritate promittimus.
10. Si qua autem a nobis
creditis postulanda, quae vestrae securitatis incrementa multiplicent,
indubitanter petite commoniti, quos ad fundendas preces nos etiam videmur
hortari. promissio enim est ista quam commonitio: nam qui reverendum senatum
supplicare praecipit, quod impetrare possit nihilominus compromisit. nunc
vestrum est tale aliquid sperare, quod communem rem publicam possit augere.
|