1. Si vos externus
heres imperii suscepisset, dubitare forsitan poteratis, ne, quos prior dilexerat,
invidendo subsequens non amaret, quia nescio quo pacto, cum successor amplius
laudari nititur, praecedentis fama lentatur. nunc vero persona tantum, non est
autem vobis gratia commutata, quando recte nobiscum agi credimus, si veneranda
iudicia avi subsequamur.
2. Nostrae siquidem
opinionis interest, ut, quos ille benignissime tuitus est, nos etiam statuta
copia et beneficiorum ubertate pascamus. minus cogitant qui obscuris
principibus et versatis in mediocri actione succedunt: nos talis praecessit, ut
exquisitis virtutibus eius sequi vestigia debeamus.
3. Quapropter, quod
auspice deo dictum sit, gloriosi domni avi nostri ita vobis nuntiamus
ordinatione dispositum, ut Gothorum Romanorumque suavissimus consensus in
regnum nostrum accederet, et, ne adversis rebus aliqua possit remanere
suspicio, vota sua sacramentorum interpositione firmarunt: se dominatum nostrum
tanto gaudio subire, tamquam si illis domnus avus noster fatali sorte non
videretur esse subtractus, ne solis linguis, sed etiam imis pectoribus
probarentur esse devoti.
4. Quod si vos, ut
opinamur, libenti animo similia feceritis, harum portitores sub obtestatione
divina vobis fecimus polliceri iustitiam nos et aequabilem clementiam, quae
populos nutrit, iuvante domino custodire et Gothis Romanisque apud nos ius esse
commune nec aliud inter vos esse divisum, nisi quod illi labores bellicos pro
communi utilitate subeunt, vos autem habitatio quieta civitatis Romanae
multiplicat.
5. Ecce ad condicionem
clementissimam sacramenti inclinando nostrum eveximus principatum, ut nihil
dubium, nihil formidolosum populi habere possint quos beatus noster auctor
enutrivit. ecce Traiani vestri clarum saeculis reparamus exemplum: iurat vobis
per quem iuratis, nec potest ab illo quisquam falli, quo invocato non licet
inpune mentiri. erigite nunc animos et deo propitio meliora semper optate, ut,
sicut a caritate potestatem regiam inchoavimus, ita tranquillitatem deo
placitam sequentibus temporibus exequamur.
|