1. Honorabile credimus
indicare quod fama potuistis teste cognoscere. iure siquidem de se bene
arbitrabitur aestimatum, qui regium meretur alloquium, quia dignitas est
subiecti affatus meruisse dominantis, in ea praesertim causa, in qua omnium corda
sic videntur esse sollicita, ut, si non cognoscant prosperum, credant semper
adversum. nam qui audit mutatum, novum nihilominus formidat imperium. et re
vera nescio quid triste creditur cogitare, qui tardat inter initia benigna
promittere.
2. Quapropter locum
sinistris cogitationibus amputantes aliter de nobis non patimur credi, quam
quod de nostris parentibus potuit aestimari. et ideo, quod divinitate propitia
dictum sit, glorioso domno avo nostro feliciter ordinante, tam Gothorum quam
Romanorum praesentium pro munimine, indepti regni sacramenta suscepimus. quod
vos quoque facturos esse libentissime iudicamus, ut, qui fideles parentibus
nostris extitistis, nobis quoque simili devotione pareatis.
3. Suavius enim diligit
heredem, qui beneficiorum recordatur auctorem. sed ut vobis benivolentiae
nostrae iam nunc integritas innotescat, iuris iurandi vobis fecimus relligione
promitti, quod et nostrum possit declarare propositum et spem debeat munire
cunctorum.
|