1.
Voluissemus quidem vobis domni avi nostri longaevae vitae gaudia nuntiare: sed
quoniam diligentibus dura condicione subtractus est, nos heredes regni sui deo
sibi imperante substituit, ut successione sanguinis sui beneficia vobis a se
collata faceret esse perpetua, dum nos illa et augere et tueri cupimus, quae ab
illo facta esse cognoscimus. cuius ordinationi, adhuc eo superstite, in regia
civitate ita sacramenti interpositione cunctorum vota sociata sunt, ut unum
crederes promittere, quod generalitas videbatur optare.
2.
Hoc vos sequentes exemplum pari devotione peragite, ne quid a praesentibus
minus fecisse videamini, a quibus creditur totum similiter posse compleri.
illum vero comitem vobis fecimus iurata voce promittere, ut, sicut nobis
vestrum animum proditis devotissime, sic optata de nostris sensibus audiatis.
recipite itaque prosperum semper vobis nomen, Hamalorum regalem prosapiam,
blatteum germen, infantiam purpuratam, per quos deo iuvante parentes nostri
decenter evecti sunt et inter tam prolixum ordinem regum susceperunt semper
augmentum.
3.
Credimus enim de divinitate propitia, quae maiores nostros dignanter adiuvit,
nunc quoque gratiam suae dignationis impendere, ut et nobis regnantibus bonarum
rerum fructus dulcissimos afferatis, qui sub nostris parentibus copiosa
virtutum laude floruistis.
|