Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber VIII
    • VI. LIBERIO PPO GALLIARUM ATHALARICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI. LIBERIO PPO GALLIARUM ATHALARICUS REX.

1. Scimus animum vestrum de obitu gloriosae memoriae domni avi nostri acerbo dolore fatigari, dum omnia bona graviter defleantur amissa: plus enim quaeritur, dum dominus desiderabilis abrogatur. expedit autem studio pietatis afflictam mentem compensativo remedio consolari, quia vix sentitur amissus, cui non succedit extraneus.

2. Sic enim sibi deo imperante prospexit, dum esset et post fata providus, ut regionibus suis pacem relinqueret, ne aliqua novitas quieta turbaret. in sellam regni sui nos dominos collocavit, quatenus decus generis, quod in illo floruit, in successores protinus aequali luce radiaret. cui ordinationi Gothorum Romanorumque desideria convenerunt, ita ut sub iurisiurandi religione promitterent fidem se regno nostro devoto animo servaturos.

3. Quod ad illustris magnitudinis vestrae notitiam credidimus perferendum, ut ab his, qui in Galliis regno pietatis nostrae devoti sunt, simile proferatur exemplum et, sicut animos nostros circa se minores non desiderant effici, ita pari condicione teneantur astricti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License