1. Licet gloriosae
memoriae domni avi nostri pro excellentibus meritis tristis vobis videatur
occasus, tamen, quia ille humana condicione decubuit, ad continuandam
gubernationem, quam singulariter gesserat, nos reliquit, ne damnum boni
principis sentiretis, cuius vobis noscitur regnare progenies. nullus enim apud
nos perdit, quod illi paruit, sed duplici largitate munifici et illius debita
reddimus et futuris obsequiis beneficia ingenita pietate mutuamur.
2. Atque ideo fidem
pristinam maiore nunc vos convenit devotione monstrare, quia bene prospicit
rebus futuris qui regnantium servit initiis, dum ipse et in reliquum
perseverare creditur, qui primordia fovere sentitur. indicamus autem favore
divino, cum ad regni culmina perveniremus, omnia nobis sic felicia, sic
tranquilla cessisse, ut unum loqui crederes quod generalitas insonabat nec
putaretur humanum, quod tot vota ingentium populorum nihil probata sunt habere
contrarium.
3. Unde vos quoque
praedicta convenit imitari, ut Gothi Romanis praebeant iusiurandum et Romani
Gothis sacramento confirment se unanimiter regno nostro esse devotos, quatenus
et nobis vestra sinceritas laudabiliter innotescat et ad quietem vestram
proficiat invicem promissa concordia. eat inter vos legalis missa
tranquillitas: potior minori non sit infestus. habetote animum pacatum, qui
bellum non habetis externum, quia primum inde nobis placere poteritis, si vobis
hac ratione prospicitis.
|