1.
Habetis, patres conscripti, unde glorioso principi gratiam referre debeatis, quando
praecelso viro Toluin et nostra affinitate fulgenti vestri ordinis contulimus
dignitatem. auctus est enim pacis genius de ferri radiantis ornatu nec
discincta iacet toga iam procinctualis effecta. ante vobis contulimus honores,
sed nunc ipsam ereximus dignitatem. per omnes est nimirum splendor refusus,
quem praesens potest habere patricius: quando illa est natura purissimi
luminis, quae relucet et proximis.
2.
Sed quamvis sit vobis notissimus candidatus, qui domni avi nostri tam claris ac
diuturnis adhaesit obsequiis, tamen iuvat illa repetere, quae constat ad
institutoris eius gloriam pertinere.
3.
Primum, quod inter nationes eximium est, Gothorum nobilissima stirpe gloriatur.
qui mox inter parentes infantiam reliquit, statim rudes annos ad sacri cubiculi
secreta portavit, agens non ut aetas, sed ut locus potius expetebat. nam licet
omnia regum obsequia sub cautela peragenda sint, illic tanto amplius timoris
adquiritur, quanto proximus plus habetur. arduum nimis est meruisse principis
secretum, ubi si quid cognoscitur prodi, vel ab alio formidatur. has procellas
moderator sui sine offensione transmisit, carus summatibus, collegis semper
acceptus, ut iam tunc magnae felicitatis videretur esse praesagium gratiam
meruisse cunctorum.
4.
Cuius ut coepit aetas adulescere tenerique anni in robustam gentis audaciam
condurari, ad expeditionem directus est Sirmensem: ut quod ab illo Martio viro
verbis didicerat, in camporum libertate monstraret. egit de Hunnis inter alios
triumphum et emeritam laudem primis congressibus auspicatus neci dedit Bulgares
toto orbe terribiles. tales mittunt nostra cunabula bellatores: sic paratae
sunt manus, ubi exercetur animus. nutritus in otioso servitio laboriosos
subegit et quod exercitatione non didicit, virtus prona complevit.
5.
Rediit subito ad principem veteranus egressus primaevus, ut non pacatis
obsequiis, sed armis semper studuisse crederetur. hoc rimator ille actuum et
bonorum remunerator inspiciens vigorem illi regiae domus virtutis
contemplatione commisit, ut quem ingeniosum bella probaverant, fortissimi regis
consiliis misceretur, ad invenienda subtilis, ad implenda robustus, ad celanda
cautissimus. egit locum merito publici secreti: cum ipso proelia, cum ipso
negotiorum aequabilia disponebat et in tantam se similitudinem eius
cogitationis adiunxerat, ut causis recognitis, quod ille velle poterat, iste
sua sponte peragebat. defensorem omnium suis tractatibus adiuvabat et
ministrando consilium regebat ipse rectorem.
6.
Ammonet etiam expeditio Gallicana, ubi iam inter duces directus et prudentiam
suam bellis et pericula promptissimus ingerebat. Arelatus est civitas supra
undas Rhodani constituta, quae in orientis prospectum tabulatum pontem per
nuncupati fluminis dorsa transmittit. hunc et hostibus capere et nostris
defendere necessarium fuit. quapropter excitata sunt Gothorum Francorumque
validissima ea tempestate certamina.
7.
Affuit illic dubiis rebus audacia candidati, ubi tanta cum globis hostium
concertatione pugnavit, ut et inimicos a suis desideriis amoveret et vulnera
factorum suorum signa susciperet: vulnera inquam, opinio inseparabilis, sine
assertore praeconium, propria lingua virtutis, quae licet ad praesens periculum
ingerant, reliquum tamen vitae tempus exornant. eget enim astipulatoribus
corpus illaesum, quaerit alios, qui visa divulgent: de fortitudine probata non
ambigitur, quae tali testimonio comprobatur. conflictus virorum fortium mutua
tela refluit nec semper tutus fuit, qui cum numeroso hoste contendit. unius
forsitan ictus sollerter eluditur: qui multis resistit, a parte qua non
credidit vulnus excipit: quae in tantum nunc sunt gloriosa, quantum tunc
habuere pericula. iuvat igitur fortissimi viri narrare quietum felicitatis
exemplum, quia non est in duce perfecta laus asserere semper anxios labores.
8.
Mittitur igitur, Franco et Burgundio decertantibus, rursus ad Gallias tuendas,
ne quid adversa manus praesumeret, quod noster exercitus impensis laboribus
vindicasset. adquisivit rei publicae Romanae aliis contendentibus absque ulla
fatigatione provinciam et factum est quietum commodum nostrum, ubi non habuimus
bellica contentione periculum: triumphus sine pugna, sine labore palma, sine
caede victoria. tantum ergo eius gloriae debemus, quantum utilitatis accepimus:
quem et ille arbiter rerum largitione redituum iudicavit esse prosequendum, ut
ibi fieret dominus possessionum, ubi utilitati publicae procuravit augmentum.
9.
Aquileiensem quoque tempestatem inter eius prospera iure memoramus, quia
discrimina, dum feliciter cedunt, suavissimae memoriae sensum relinquunt. cum
ventis saevientibus furentem pelagum spuma testaretur undarum, diu iactatum
navigium tumens fluctus absorbuit, nullum relinquens forti viro solacium nisi
tantum remigia brachiorum. tunc iste nautis pereuntibus cum caro pignore solus
evasit.
10.
Ibi amor piissimi regis, ibi meritum probatum est periclitantis, quando
regnator ille vix litori constitutus, ut eum exitio praevaleret eripere, undas
iterum desiderabat intrare. tunc eius pericula formidavit, qui saluti propriae
timere nescivit.
11.
Nonno vobis, patres conscripti, asperis casibus divinitus videtur exemptus, cui
praesens parabatur eventus? hunc itaque virum bellis exercitatum, felicitate
clarum, prudentia comprobatum, quod deo auspice dictum sit, ad patriciatus
praesentalis culmen eveximus. favete nunc auspiciis candidati et viris nostris
Libertatis atria reserate. convenit gentem Romuleam Martios viros habere
collegas.
|