1. Confide, patres
conscripti, quod ad agendas optimo regi gratias omnium vestrum studia debeant
concitari, quando provectum meum excogitatum noscitis pro utilitate cunctorum.
atque ideo alacriter excipiendum est, quod necessarie fuisset optandum. omnibus
quidem utile est iudicia principum sequi, sed ipse facit propria, qui gratanter
susceperit aliena.
2. Retinetis me senatus
semper fovisse coetum, sed nunc maxime, cum vestrum videor intrare collegium.
assumptio dignitatis ordinis vestri nobis gratiam duplicavit, quando me inter
eos esse sentio, a quibus me amari posse confide. accedit etiam illud animi
vestri gratissimum pignus, quod patriciorum genius per nos constat erectus,
quando nemo gentilium in vobis putabit abiectum, quod in me respicit honoratum.
3. In expetendis quoque
honoribus apud gloriosae memoriae Theodericum principem regum mea vobis saepe
vota coniunxi, ut quadam praesentia talia videar praemisisse, ad quos me cum
gratia decebat intrare. confidentius enim illud expetitur, ubi post collata
beneficia festinatur. saepe consules, saepe patricios, saepe praefectos habita
intercessione promovi, vobis inpetrare contendens, quod mihi ardue potuissem
optare. congaudete nunc, patres conscripti, meis auspiciis, qui vestris favi
semper honoribus.
4. Vultis scire, qua
vos affectione complectar? insertus stirpe regia vocabulum vobiscum volui
habere commune. vivite deo propitio securi et, quod est felicissimum suavitatis
genus, exultate cum liberis vestris. studete, sicut semper, praedicari moribus
Romanis et bonorum actuum famam sub alta quiete perquirite. interest nostrae
gloriae, ut, quorum numerum auximus, eos propitia divinitate tueamur.
|