1. Perfectionem necessariarum
rerum completam esse iudicamus, si, quemammodum eligendo virum magnificum
patricium armatae rei publicae parti providimus, ita et de sociando ei
litterarum peritissimo consulamus. decet enim tractatores habere doctissimos,
quibus potestas summa committitur, ut, nullo defectu impediente meritorum,
provisa rei publicae utilitas explicetur. alii sunt honores qui se ordinaria
provisione componunt: de generali autem securitate sollicito talis associandus
fuit, qui parem in suis studiis non haberet.
2. Neque enim adhuc
minus probatus agnosceris, licet primaevus veneris ad honores. advocationis te
campus exercuit: te iudicii nostri culmen elegit. nam ita intra te fuit quamvis
ampla professio litterarum, ut tuum ibi consenescere non pateremur ingenium.
auspicatus es militem, cum implere potueris cognitorem, et quamvis traheret te
eloquentia pro defensione dicere, suadebat tamen aequitas iudicanda proferre.
probatum est, quid utilitatis habeat moribus armata facundia. nam sicut
perniciosum est doctos prava suadere, sic salutare munus est, cum veritatis
terminos disertitudo nescit excedere.
3. Sed ut merita tua
exemplis potius laudabilibus asseramus, iuvat repetere pomposam legationem,
quam non communibus verbis, sed torrenti eloquentiae flumine peregisti.
directus enim de partibus Dalmatiarum ad domnum avum nostrum sic necessitates
provincialium, sic utilitates publicas allegabas, ut apud illum magna cautela
sollicitum et copiosus esses et fastidia non moveres. abundantia siquidem verba
cum suavissimo lepore defluebant et cum finem faceres, adhuc dicere
quaerebaris: delectando movendo implebas magis veri oratoris nisum, cum iam
causidici deseruisses officium.
4. Genitoris quin etiam
tui facundia et moribus adiuvaris, cuius te eloquium instruere potuit, etiamsi
libris veterum non vacasses. erat enim, ut scimus, egregie litteris eruditus.
et ut aliquid studioso exquisitum dicere videamur, has primum, ut frequentior
tradit opinio, Mercurius repertor artium multarum volatu Strymoniarum avium
collegisse memoratur.
5. Nam et hodie grues,
qui classe consociant, alphabeti formas natura inbuente describunt: quem in
ordinem decorum redigens, vocalibus consonantibusque congruenter ammixtis, viam
sensualem reperit, per quam alta petens ad penetralia prudentiae mens possit
velocissima pervenire. hinc Helenus auctor Graecorum plura dixit eximie
virtutem eius compositionemque subtilissima narratione describens, ut in ipso
initio possit agnosci magnarum copia litterarum.
6. Sed ut ad propositum
redeamus, paterno igitur exemplo ingenium extendisse credendus es, qui in
Romano foro eloquentiam non nutristi. o beatum magistrum felicissimumque
discipulum, qui affectuose didicit, quod aliis doctorum terror extorsit!
7. Romanum denique
eloquium non suis regionibus invenisti et ibi te Tulliana lectio disertum
reddidit, ubi quondam Gallica lingua resonavit. ubi sunt, qui Latinas litteras
Romae, non etiam alibi asserunt esse discendas? evaserat Caecilius pondus
verecundiae, si hunc provectum saecula priora genuissent. soluta est quippe vis
illa sententiae: mittit et Liguria Tullios suos.
8. Cognosce quid ex
meritis tuis aestimavimus, quando te illius consilio vides esse sociatum, qui
nostri inperii tractat arcanum. hinc est quod te comitiis domesticorum illustratum
isto honore decoramus, ut merito maiora de nostris debeas sperare iudiciis, qui
in te adhuc meliora credimus inveniri. grande tibi negotium vides esse
commissum: quidquid egeris, generalitas sentit. nam qui potest in universitate
peccare, gloriosus nimis est, si nescit excedere.
|