1. Securus celsa
conscendit, qui se in paulo minoribus approbavit et certo procedit vestigio,
qui gradatim desiderio potitur accepto. sine merito siquidem remuneratum
putatur omne quod subitum est nec inexplorati suspicionem refugit, quod repente
provenerit. contra omnia deliberata robusta sunt et totum bonis actibus
optinuisse creditur, qui post documenta laudatae militiae promovetur.
2. Dudum inter gymnasia
litterarum adscitus ab illo inspectore meritorum, qui iudiciis suis etiam
futura praedicebat, privatarum largitionum fascibus praefuisti: honor, nisi ex
te crevisset, exiguus, quem tu suscipiens patrocinium meritorum ita gratia
dominantis auxisti, ut tibi saepe committeretur quod dignitas non habebat. quod
si laudabile est vel mediocribus esse honoribus parem, quanto praestantius
vicisse moribus aulicam dignitatem. haec cum tu sub tanto iudice laudata
perageres, gratiam quoque loci alterius invenisti.
3. Dictationibus enim
probaris adhibitus, cum sit offensionibus alter expulsus, et ita suspensum
honorem tuum sustinebat ingenium, ut palatio deesse non sineres iudicem, cuius
ad tempus abrogatam cognovimus dignitatem. non sunt imparia tempora nostra
transactis: habemus sequaces aemulosque priscorum.
4. Ecce iterum ad
quaesturam eminens evenit ingenio. redde nunc Plinium et sume Traianum. habes
magna quae dicas, si et tu simili oratione resplendeas. fama temporum de
legitima atque eloquenti iussione generatur. omnia si quidem bona cumulat
lingua diserta et quod a nobis praecipitur, gratia dictantis ornatur. esto
nobis ad bona suggerenda promptissimus et adversum improbitatem male
praesumentium constanter erectus. dic etiam auribus nostris quod est omnino pro
nobis. bonus princeps ille est, cui licet pro iustitia loqui, et contra
tyrannicae feritatis indicium audire nolle constituta veterum sanctionum.
5. Renovamus certe
dictum illud celeberrimum Traiani: sume dictationem, si bonus fuero, pro re
publica et me, si malus, pro re publica in me. sed vide quid a te quaeramus,
quando nec nobis aliquid iniustum licere permittimus. decreta ergo nostra
priscorum resonent constituta, quae tantam suavitatem laudis inveniunt, quantum
saporem vetustatis assumunt.
6. Praeiudicia, quae
nos horremus, in aliis non amamus. obligamus te certe generalitati, dum
absolute praecipimus iura servari. quod ideo nunc dicimus, ut opportune omnibus
in te consuluisse videamur. decet enim praemonere, ne te iam tardius post
aliena pericula videamur velle corrigere. bonorum exempla sequere et
nobilitatis tuae memor incede. illi digne ad vitia generis sui redeunt, qui
contemptibili stirpe nascuntur.
7. His igitur in bonum
publicum praedictis per quintam feliciter indictionem quaesturae tibi insignia
deo praestante concedimus, honorem prudentium, fontem omnium dignitatum, quando
exinde procedit, quod indulgentiae nostrae largitate manaverit. age ut, qui ad
consilium nostrum adscisceris, prudentia cunctis et gravitate praeminere
noscaris. nam quid tibi conveniat, vides. vox legum diceris, dum nos iura
condamus. incumbe nunc probitati vel fidei, ut, sicut te prior honor dignum
fecit alteri, ita secundus tertiae faciat dignitati.
|