1. Accipite, patres
conscripti, iudicium quod initia nostra protulerunt, quando plus cogitantur
omnino quae cauta sunt, quia talis subsecutio creditur, quale primordium
venisse sentitur. nemo enim futurum putat esse diligentem, quem in ipsa
novitate opinionis suae non videt esse custodem. providus institutor hortum
suum fecundis nititur ornare plantariis, ut reddant fructus optatos, quae
sollicitis fuerant exculta laboribus: quanto magis regnum decet inter initia
pacis amoenitate componi, ne habere speciem agri videatur inculti!
2. Et ideo beneficiis
nostris quasi quandam ianuam cogitavimus dare quaestorem, per quem venientium
dignitatum culmina decenter exirent. sunt vobis certe de candidato nota, quando
et moderna, quae loquimur. nam cum transitum gloriosae memoriae domni avi
nostri subiectorum anxia corda lugerent ‚ bonum quippe amissum dum quaeritur,
plus amatur ‚, per eum vobis et nostri auspicii et vestrae securitatis optata
patuerunt. intellegite, quali nos aequitate constringimus in futuris, ut ipse
vobis legum fieret custos, qui conservandae iustitiae fuerat promissor
effectus.
3. Affuit mandatis
regalibus eloquens et decorus orator, permulcens etiam inspectus, quos
gratissimos reddebat auditus. tales enim decet esse aulicos viros, ut naturae
bona indicio frontis aperiant et possint agnosci de moribus, cum videntur.
tacens enim plerumque despicabilis est, si eum tantum lingua nobilitat: semper
autem in honore manet, si, cuius est tranquillus animus, eum quoque
serenissimus commendet aspectus. hoc denique facto testamur copiam nos habere
prudentium, quando talis eligitur, qui ex utraque parte laudetur.
4. Eloquentiae vero
bona ineptum est in quaestore praedicare, cum ad hoc specialiter probetur
adscitus, ut opinionem temporum commendet qualitate dictorum. aliis enim
iudicibus provinciarum committatur exactio, aliis privati aerarii custodia
delegetur: hic autem aulicae famae insignia reponuntur, unde per totum mundum
opinio vulgata laudetur. quod vobis adeo, patres conscripti, aestimavimus esse
repetendum, ut tales nos quaerere credatis, quales et nostrae laudi et vestrae
securitati expediat inveniri. agnoscite, docti, bonum principis votum:
confidite de beneficiis, qui litterarum probamini habere notitiam. segnissimi
est torpere, cum se ad provectum cognoscat rerum dominos invitasse.
5. Quapropter, patres
conscripti, illustrem Ambrosium quaesturae culmine decoratum favor vestrae
benignitatis excipiat. de illo enim non debet dubitari, qui a vestro ordine iam
in prima dignitate meruit approbari.
|