1. Gratissimum nostro
profitemur animo, quod gloriosi domni avi nostri respondistis in episcopatus
electione iudicio. oportebat enim arbitrio boni principis oboediri, qui
sapienti deliberatione pertractans, quamvis in aliena religione, talem visus
est pontificem delegisse, ut nulli merito debeat displicere, ut agnoscatis
illum hoc optasse praecipue, quatenus bonis sacerdotibus ecclesiarum omnium
religio pullularet. recepistis itaque virum et divina gratia probabiliter
institutum et regali examinatione laudatum.
2. Nullus adhuc
pristina contentione teneatur. pudoren non habet victi, cuius votum contingit a
principe superari. ille quim immo suum efficit, qui eum sub puritate dilexerit.
nam quae sit causa doloris, quando hoc et in isto reperit, quod alteri in
partem ductus optavit? civica sunt ista certamina, pugna sine ferro, rixa sine
odio: clamoribus, non doloribus res ista peragitur. nam etsi persona summota
sit, nihil tamen a fidelibus amittitur, cum optatum sacerdotium possidetur.
3. Quapropter redeunte
legato vestro inlustri viro Publiano rationabile duximus ad coetum vestrum
salutationis apices destinare. magna enim iucunditate perfruimur, quotiens cum
nostris proceribus verba miscemus. et hoc quoque suavissimum vobis minime
dubitamus, si quod illius fecistis imperio, nobis etiam cognoscitis esse
gratiosum.
|