Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus
Variae

IntraText CT - Text

  • Liber I
    • VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. AMABILI EXECUTORI THEODERICUS REX.

1. Cordi nobis est cunctos in commune protegere, sed eos maxime quos sibi novimus defuisse. sic enim aequitatis libra servabitur, si auxilium largiamur imparibus et metum nostri pro parvulis insolentibus opponamus. fortuna minor principem quaerit, quia in vituperationem nostram corruunt quibus se publica vota subducunt.

2. Venantii itaque tutoris Plutiani lacrimabili suggestione comperimus Neoterium fratrem suum, affectum germanitatis oblitum, bona parvuli hostili furore lacerasse. quod nos pro rerum suarum acerbitate commovit, ut largitas nostra, quam velut titulum volumus stare pietatis, usurpata praesumptionibus videatur illicitis. et quia dubium non est in repetitione minoris maxime submoveri dispendia tarditatis, ideoque devotio tua, nostra iussione firmata, si nihil est quod rationabiliter a pulsato possit opponi, postulatas res praedicto tutori faciat sine dilatione restitui.

3. Aut si quid est quod pro suis partibus intentio retentatoris obiciat, legali sponsione praecedente, ad nostrum deproperet venire comitatum: ut allegationibus cognitis pro consuetudine nostrae iudicemus aequitatis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License