1. Solent quidem
venientes ad aulicas dignitates diutina exploratione trutinari, ne imperiale
iudicium aliquid probare videatur ambiguum, quando gloria regni est reperisse
iudices exquisitos. sed tam frequens est familiae vestrae felicissimus
provectus, tam in multis personis declarata prudentia, ut licet aliquis vos
eligat ad subitum, nihil fecisse videatur incertum. similitudinem suorum felix
vena custodit, quando pudet delinquere, qui similia nequeunt in sui genere
reperire.
2. Hinc est, quod
melius agnoscitur elegisse nobilem quam fecisse felicem: quia iste commonitus
per veterum se facta custodit, ille exemplum non habet nisi quod fecerit.
quapropter secure tibi credimus, quod totiens tuo generi commissum fuisse
gaudemus. pater his fascibus praefuit: sed et frater eadem resplenduit
claritate. ipsa quodammodo dignitas in penatibus vestris larem posuit et
domesticum factum est publicum decus.
3. Nam militiae ordinem
sub fraterna laude didicisti, cui mutuo conexus affectu implebas laboribus
socium et consiliorum participatione germanum, ad te potius pertinere
diiudicans quod frater acceperat. hoc baculo reclinabatur ille felicior, astu
quaedam neglegens praesumptione tui, quia per te omnia cernebat impleri.
4. En dulce fratrum
obsequium et praesentium temporum antiqua concordia. bene talibus sensibus
iudicium creditur, qui servare mores naturaliter sentiuntur. quod si amoeni
recessus et provinciale otium forte libuissent, ad te catervae causantium et
anxia currebant vota laesorum. boni iudicis inter eos assumebas officium ut
futurorum quodam urgente praesagio, quod a nobis accipere poteras, meritorum
assumptione peragebas.
5. Meminimus etiam, qua
nobis in primordiis regni nostri devotione servieris, quando maxime necessarium
fidelium habetur obsequium. nam cum post transitum divae memoriae domni avi
nostri anxia populorum vota trepidarent et de tanti regni adhuc incerto herede
subiectorum se corda perfunderent, auspicia nostra Liguribus felix portitor
nuntiasti et sapientiae tuae allocutione firmati maerorem, quem de occasu
conceperant, ortu nostri imperii in gaudia commutabant. innovatio regis sine
aliqua confusione transivit et sollicitudo tua praestitit, quod nos nullus
offendit.
6. Atque ideo probato
talibus institutis ab indictione feliciter sexta sacrarum largitionum comitivam
propitia tibi divinitate concedimus. usurus es omnibus privilegiis atque
emolumentis, quae ad tuos decessores pertinuisse noscuntur: absit enim, ut
aliqua calumniae machinatione quatiantur qui actionis suae firmitate
consistunt. fuit enim tempus, cum per delatores vexarentur et iudices. deponite
iam formidinem, qui non habetis errorem: fructibus vestrarum utimini
dignitatum: nam quod vobis per decessores prodecessoresque vestros temporibus
domni avi nostri consuetudo longa dedit, indulgentia quoque nostra custodit.
7. Conferimus tibi
honorem germani: sed tu fidem eius imitare servitii. nam si illum sequeris,
multos laude praecedis, virum auctoritatis maximae, probatae constantiae, qui
sub tanto principe et sine culpa paruit et iudicia laudatus exercuit. promptum
est enim aestimare quid egerit, quando sub ingrato successore palatinum
officium praeconia eius tacere non potuit. difficile non est itaque moribus
sequi posse germanum, quia et in conversationis fructu plerumque consentiunt,
qui unius semine procreantur.
|