1. Tanta est, patres
conscripti, in candidato copia meritorum, ut vereamur, ne tardius putetur
electus quam non sit iudicio comprobatus. nam cum divae memoriae avus noster
optimos viros exquireret, nobis eum inremuneratum prosperior fortuna servavit.
illi paruit, illi multa officiositate servivit et a domino largissimo
beneficiorum sine aliqua retributione constat esse derelictum. credo dilata est
compensatio meriti, ut nobis aptior fieret causa praestandi: congenimat enim se
pietas nostra lege naturae. condignum est ab herede solvi, quod collatum
constat auctori. cur enim munificentia nostra eum differret, cum eum proficere
consuetudo suae nobilitatis urgeret?
2. Pater huic manu
clarus ac summa fuit morum nobilitate conspicuus, quem nec ferventia bella
respuerunt et tranquilla otia praedicarent, corpore validus, amicitia robustus
aevi antiquitatem gestabat, abiectis saeculis Odovacris ditatus claris
honoribus. his temporibus habitus est eximius, cum princeps non esset erectus.
3. Sed quid antiquam
parentum eius repetimus nobilitatem, cum vicina resplendeat luce germani? cuius
non dicam proximitati, sed vel amicitiae coniunctum fuisse potest esse
laudabile. huius virtutibus ita se sociavit atque conexuit, ut hoc potius sit
incertum, qui magis praedicetur ex altero.
4. Amicitiis ille
praestat fidem: sed magnam promissis debet iste constantiam. ille quoque
avaritia vacuus: et iste a cupiditate probatur alienus. hinc est quod norunt regibus
servare fidem, quia nesciunt vel inter aequales exercere perfidiam. ibi enim
mores facilius probantur, ubi natura sub libertate monstratur. quomodo ergo sub
puritate non serviant dominis, qui nesciunt illusisse collegis?
5. His laudibus electus
a coniuge Basilianae sociatus fertur esse familiae, quod plerumque venit a
meritis coniungi posse nobilibus. inspicite in eo, si placet, etiam familiarem
vitam, quia saepius maioribus vestris viros industrios haec signa prodiderunt.
res huic privata tanta fuit moderatione disposita, ut nec aliqua tenacitate
sorderet nec iterum nimia effusione laberetur.
6. Gentiles victu, Romanos
sibi iudiciis obligabat et unde ingratitudo dignitatibus plerumque venit, iste
disceptando sibi amicitias colligebat. videte quid faciat nobilis natura. ex
iudicibus natus arbitrum agebat, quod nisi ex morum probitate nulla potest
contingere ratione. nam fascibus oboedire plerumque potestatis necessitas
cogit: privato iudici parere sola sententiarum probitas facit. unde nobis plus
laudis videtur habere voluntarius iudex, quando ad audientiam non eligitur nisi
qui iustus esse moribus aestimatur.
7. Quapropter, patres
conscripti, favete vestris alumnis et nostris favete iudiciis. secundo ad
vestram curiam venit, qui et ex senatore natus est et aulicis dignitatibus
probatur honoratus.
|