1. Professionem constat
esse iustitiae legum peritos iudices ordinare, quia vix potest neglegere qui
novit aequitatem nec facile erroris vitio sordescit, quem doctrina purgaverit.
dudum te forensibus negotiis insudantem oculus imperialis aspexit, nec latere
potuit, qua fide suscepta peregeris, qua luculentia tractata peroraris.
2. Aequo gradu
eloquentia tua atque conscientia pariter incedebant: nullus susceptus quod
amplius desideraret habuit: nullus iudicum quod in te corrigere posset invenit.
accessit enim venustas oris et castitas animi: iuvenem te solus decor ostendit:
ab ore primaevo cana verba manaverunt. contendit flos aetatis et maturitas
mentis: sed potius illa superavit, quae nos ad virtutum gradus gloriamque
perducit.
3. Quapropter aptamus
munera nomini et meritis tuis, ut arcana regia Fidelis accipias et vir eloquens
litteratam reperias dignitatem. nunc causas gloriose iudica, quas laudabiliter
perorabas: assideat tibi propria et exercitata doctrina. modo est felix et
certa condicio negotiorum, quando ille sententiam dicit, qui non potest
ignorare quod legit. non enim decet iudicem ministrum esse voluntatis alterius,
ut magis alteri pareat, cui tot milites obsecundant. certe si in aliis utcumque
tolerandum, nimis in quaestore pudendum est, ut qui eligitur ad principis
consilium, solacium expectet alienum.
4. Et ideo, quod deo
auspice dictum sit, per sextam indictionem quaesturae tibi conferimus
dignitatem. sed tuus honor imperitis opprobrium est. nam sicut conscientia
laeta est, quae provehitur meritis, ita sub reatu iacet, qui se imparem
cognoscit muneribus consecutis. habes priscos viros, quos te deceat imitari.
praecede fama quem sequeris dignitate.
5. Nam si te privata
vita virtutibus exercuit, quanto melius provecta declarabit? sumpsisti nomen ex
meritis: custodi, ut semper laeteris veritate vocabuli. nam cum omnis
appellatio ad declarandas res videatur imposita, nimis absurdum est portare
nomen alienum et aliud dici quam possit in moribus inveniri. verum haec bonae
conscientiae dicta sufficiant, quia dubitari de illo creditur, qui plurimis
ammonetur.
|