1. Licet coetus vester
genuino splendore semper irradietur, clarior tamen redditur quotiens augetur
lumine dignitatum. nam caelum ipsum stellis copiosissimis plus refulget et de
numerosa pulchritudine mirabilem intuentibus reddit decorem. naturae siquidem
insitum est, ut bonorum copia plus delectet. prata denique floribus pinguntur
innumeris: laudatur pinguis arvi densior seges. antiquitas vos fecerit nobiles
haberi: nos senatum volumus etiam de numerositate praedicari.
2. Hinc est quod vobis
aggregare cupimus quem repererimus ubicumque praecipuum. nam licet apud vos seminarium
sit senatus, tamen et de nostra indulgentia nascitur, qui vestris coetibus
applicetur. alumnos cunctae vobis pariunt aulicae dignitates, quaestura autem
vere mater senatoris est, quoniam ex prudentia venit. quid enim dignius, quam
curiae participem fieri qui adhaesit consilio principali? sed quia prudenti
viro generaliter non sufficit conclusa laudatio, eius nota propriaque tangamus.
3. Quaestorem nostrum,
patres conscripti, cognoscite eloquentia prius exercitata placuisse et sic
advocationis suae crebras egisse victorias, ut merito sibi eum electio
triumphalis asciverit, quatenus palmis felicibus inauguratus nobis daret omina
laurearum. ad forense gymnasium prima aetate deductus studuit semper
integritati mentis et nobilissimo pudore castitatem corporis sub nimio labore
transegit.
4. Orator facundus,
gravissimus patronus susceptas causas suis praeconiis adiuvabat, quando credi
non poterat negotium inprobabile, cui talis videbatur assistere. nonne
praetermittere hunc virum esset publicum damnum? quid enim aut nobis aut vobis
esse debet acceptius quam nostro coniungi lateri, qui inter leges meruit
approbari? amare namque eas potest, per quas doctus enituit, dum affectat unusquisque
gloriam suam nec oblivisci potest animus, ex qua nobis fuerit parte sociatus.
5. Creditis forte,
principes viri, novam in hunc imparatamque apparuisse prudentiam? origo eius
hereditarias sibi litteras vindicavit, cuius pater ita in Mediolanensi foro
resplenduit, ut et trino fratrum et Tulliano cespite pullularet. proinde
quamvis sit vel inter mediocres difficillimum placendi genus, tamen
advocationis laudem inter primarios eloquentiae frequenter meruit invenire. is
contra magnum Olybrium stetit, is palmarii Eugenetis linguae ubertate suffecit,
et illis par extitit, quos singulares Roma cognovit.
6. Quid enim generosius
quam tot litterarum proceres habuisse maiores? nam si inveteratae et per genus
ductae divitiae nobiles faciunt, multo magis praestantior est, cuius origo
thesauris prudentiae locuples invenitur. quapropter, patres conscripti, favete
nostro iudicio ac suis meritis candidato: quando si collegae manum clementiae
porrigitis, vos potius sublevatis.
|