1. Assertio meritorum
est potuisse eligi post improbitatem iudicis accusati, quando excessus
praecendentium non corrigitur, nisi cum successor optimus invenitur. contrariis
rebus plerumque medicina succedit, nam, dum calor vitalis adhibitus fuerit,
frigus pestiferum tunc recedit. nubila ipsa ventorum spiratione terguntur et
aquilo faciem caeli tranquillam reddit, quam australis aura turbavit. sic nos
decessorem tuum summovimus amore generalitatis, ut tu saluberrimus advenires.
2. Contraria prioribus
imitare et laudanda peregisti. ille calumniis odiosus: tu stude, ut iustitia
reddaris acceptus. rapax ille: tu continens. bonorum omnium brevis est
definitio vitare quae fecit, quando illa vere laudanda sunt, quae suo iudicio
non probavit. respice denique in illo odium publicum, et tu amorem affectare
cunctorum. tanti tuis moribus gratias agant, quanti illius acerbitatem actionis
accusant. animare igitur dedecore praecedentis, quando post illum professae
malitiae virum vel a malis abstinuisse laudandus es. nam quale erit, si
beneficia provinciis tribuas quae hactenus non habebant? bonum insolitum plus
amatur et sequenti gaudio confert dulcedinem temporum praemissa tristitia.
3. Atque ideo
praefecturae tibi fasces per sextam feliciter indictionem deo auxiliante
conferimus, quae quanto fuit hactenus laesione terribilis, tanta nunc habere
debet beneficia lenitatis, siquidem sauciata cura tua refovenda sunt. non tuis,
non alienis manibus quisquam gravetur. nam ultra omnes impietates est nocere
laesos, qui sanare creditur vulneratos. redeat ad nomen antiquum praefectura
illa praetorii toto orbe laudabilis: cuius si principium quaeramus, per Ioseph
a beneficiis inchoavit. nec inmerito a legibus nostris pater provinciarum,
pater etiam praedicatur imperii, quia sic iuste, sic provide agi voluerunt, ut
non districtum iudicis nomen, sed vocabulum illi pietatis imponerent.
4. Iustis ac debitis
compendiis nostrum per te crescat aerarium. lucra rennuimus, quae legum cauta
profanant: pecunias illas volumus, quibus libra iustitiae suffragatur. aedes
nostras nequitiam non patimur introire, quia nec privatim intromittere possumus
quam publica voce damnamus.
5. Audite, iudices,
quid amemus, nolite aliud in malum publicum suspicari. nam cui vos per iniquas
provisiones creditis esse placituros, cum nos cognoscatis sola illa diligere,
quae possunt iustitiae monitis convenire? vestris iam moribus peccatis, si post
ista delinquitis. sed illi forte talia gesserint, qui ad dignitates suis parentibus
incognitas pervenerunt: tu post patris praefecturam laudabilem aliquid quod
melius praedicetur adiunge, quia diligentior semper debet esse qui sequitur,
dum bona parentum probabiliter et imitari cupimus et vincere festinamus.
6. Accedit etiam tuis
laudibus, quod dictis prudentum probaris imbutus. grave est sapienti offendere,
ubi alterum reperit incidisse. ius forte praetereat, qui iura nescivit: totum a
te legitimum quaeritur, cuius origo indocta fuisse nescitur. aequales tibi sunt
libri veterum et actiones parentum. praesta opinioni tuae, praesta nostro
iudicio, ut impar non sis meritis quorum aequasti per nostra beneficia
dignitates.
|