1. Licet propriis
frequenter honoribus et germani tui fueris dignitate laudatus, tamen, quia
natura bonorum non expenditur cum refertur, quasi ad indictum revertimur, de
quo iam praeconia multa sonuerunt. testificatum est de te, quicquid de
fidelibus, quicquid debuit de bene meritis aestimari. sed digne laudum cum
voluerit novitates emittit, qui se actionis probitate complevit.
2. Natura perennis
fontis est gloriae vena manabilis: nam sicut ille fluendo non expenditur, sic
nec ista celebri sermone siccatur. quod et si transacta taceantur, tu nova
probaris suggerere quae dicantur, qui cum aetate crescis semper et meritis.
cursus annorum laudis tibi procurat augmentum. senescis quidem corpore, sed
laude iuvenescis. merito tibi prolixior aetas optatur, in quo fama semper
robustior invenitur.
3. Habuisti sub divae
memoriae avo nostro in utraque parte laudatas semper excubias. vidit te adhuc
gentilis Danuvius bellatorem: non te terruit Bulgarum globus, qui etiam nostris
erat praesumptione certaminis obstaturus. peculiare tibi fuit et renitentes
barbaros aggredi et conversos terrore sectari. sic victoriam Gothorum non tam
numero quam labore iuvisti.
4. Postea vero, quod
non minus ipsis certaminibus fuit, referendarii officium laboriosis
contentionibus exhibebas. fuerunt enim apud illum virtutum omnium virum
exercitualia vel pacata servitia. quis enim non ageret bellum, qui illi potuit
competens exhibere responsum? qui tantam firmitatem animi semper exegit, tantam
verborum in asserenda veritate constantiam, ut merito se vicisse diceret
hostem, qui illo praesente vitare valuisset errorem. hinc fuit, quod eius
obsequia reddiderunt prudentes, quia cautela semper adhibita erigit sensum et,
dum culpam quis formidet incurrere, sapientibus se nititur aggregare.
5. Contulit etiam
dignitatem sacrarum largitionum, hoc est laborum tuorum aptissimum munus, quam
sic casta, sic moderata mente peregisti, ut maiora tibi deberi faceres, quamvis
eam in magna praemia suscepisses. per haec te florida iuventus exercuit, sed
nostris temporibus aetas matura servavit. consilio quidem plurimum vales, nec
fractus tamen aetate cognosceris: sic enim adeptus es senectutis bona, ut eius
non subires incommoda. haec sunt quae in te aestimamus augenda, ut, sicut es
conscientia praeditus, reddaris quoque honore reverendus.
6. Sunt enim beneficiis
nostris consentanea in te et superna iudicia, quando talium filiorum pater
effectus natura ipsa videris esse patricius. quorum bona vernantia non est
absurdum referri, quando educantium felicior laus est de filiorum probitate laudari.
primum, quod non minimae laudis praestat initium, infantia eorum est nota
palatio. sic fetus tui, more aquilae se probantes, regales oculos ab ipsis
paene cunabulis pertulerunt. relucent etiam gratia gentili nec cessant armorum
imbui fortibus institutis.
7. Pueri stirpis
Romanae nostra lingua loquuntur, eximie indicantes exhibere se nobis futuram
fidem, quorum iam videntur affectasse sermonem. habemus, unde tibi, felix
pater, praemium debeat referri, qui et filiorum tuorum nobis animos optulisti.
quapropter multis laboribus multaque fide et constantia comprobato patriciatus
tibi deo auspice conferimus dignitatem, honorem quidem celsum, sed qui tuis
meritis probetur aequalis. fruere igitur probatissimis institutis, ut cum tu
bona geminaveris, nostris iterum beneficiis augearis.
|