1. Si favore vestro
dignus est, qui vel semel regale potuit impetrare iudicium, quid, patres
conscripti, vir magnificus merebitur Cyprianus, qui vobis totiens gratior debet
effici, quotiens a nobis dignitates acceperit? certantes in stadio numerosior
corona glorificat, Olympicos currus frequens palma nobilitat: sic vel in
levibus rebus gloriosior efficitur, cui frequenter praemia conferuntur. de
primo denique provectu potest esse cunctatio, dum multi fallunt principis
animum, quando facile est illudere, cui semper votum est praestitisse: sed
talem mentis exhibuit constantiam, tantum bonorum habuit propositum, ut semper
in se provocaverit regium munus.
2. Haec est certa
gloria, haec indubitata sententia frequenter potuisse mereri, per quod homines
constat ornari. hos etiam intrare in vestram curiam decet, qui ad primos
honores non expendunt meritum suum, sed cum magna susceperint, iterum maiora
promerentur. ornant quoque tales et nostra iudicia, quando bene prius electus
creditur, qui saepius approbatur. natura ipsa boni adhibita perseverantia
pretiatur, quia minus est laudanda incipere quam bonorum propositum custodire.
3. Similes habuistis
olim, patres conscripti, Decios, similes vetustas praedicat fuisse Corvinos. neque
enim hic vir, de quo nobis sermo est, nostrum sibi tantummodo conciliavit
arbitrium. ab uno quippe principe provehi videtur forte gratiosum: nam et sub
altero meruisse provectum apud utrosque integrum constat fuisse iudicium.
cunctos ergo sequaces habet, qui aliquid ex veritate decernit.
4. Hunc provectus sui
auctorem meruit, ut nos augmentatores dignissime reperiret. ille in eum
fundamenta posuit honorum, nos culmen construximus dignitatum. et ideo, patres
conscripti, tot laboribus, tot laudibus clarificato illustri viro Cypriano
suggestum quoque patriciatus addidimus, ne maior esset meritis suis quam
honoribus nostris. favete nunc collegae quem saepe decorastis extranei. securus
ad vos redit, qui iam honores suos in Libertatis aula reposuit.
5. Habet etiam, unde
vobis reddatur acceptior, quando tales curiae vestrae alumnos protulit, de
quibus quamvis avidus pater tamen propria vota superavit, non infantia
trepidos, non ad respondendum, ut licebat, ignaros: variis linguis loquuntur
egregie, maturis viris communione miscentur. sic cum nobis noti sunt, in ipso
aetatis primordio adulescentiam transierunt. praestet divina maiestas, ut,
sicut de patre eorum munificentiae nomen extulimus, sic et in eis pietatis
nostrae titulos augeamus.
|