1. Licet munificentiam
regis cotidie deceat cum sole relucere et iugiter aliquid facere, quo possit
largitas principis apparere, hinc tamen conscientiae debitum solvitur, quotiens
parentibus sub aequitate praestatur. lucrantur principes dona sua et hoc vere
thesauris reponimus, quod famae commodis applicamus. absit enim, ut negemus
affini, quod solemus custodire subiectis: quando qui nobis sanguine
coniungitur, plus meretur nec fraudari potest proprio desiderio, qui militat
sub iudice gratioso.
2. Atque ideo illustrem
magnitudinem tuam praecelso atque amplissimo viro Theodahado massas subter
annexas tot solidos pensitantes ex patrimonio quondam magnificae feminae matris
ipsius praecipimus reformari, eius feliciter dominio plenissime vindicandas,
cuius successionis integrum ius in ea qua praecipimus parte largimur.
3. De cuius fide ac
sinceritate praesumimus, ut sequenti tempore reliqua supra memorati patrimonii
cum adiecta quantitate mereatur. quid enim tali viro negare possimus, qui etiam
meliora suis obtinere possit obsequiis, vel si non probaretur affinis? vir quem
nobilitatis suae nulla inflat elatio, modestia humilis, prudentia semper
aequalis quid a nobis mereatur, intendite, quando ad gloriam nostram trahimus,
quod eum proximum confitemur.
4. Quapropter
aequissimae iussioni operam navanter impendite delectisque sedis vestrae
chartariis designatas massas actoribus eius sine aliqua dilatione contradite,
ut summa nobis caritate sociato gratia praesentis muneris reddatur acceptior.
|