1. Tanto divinitati
plurima debemus, quanto a ceteris mortalibus maiora suscipimus: nam quid simile
rependat deo, qui potitur imperio? sed licet pro tanto munere nihil compensari
possit idonee, ipsi tamen gratia redditur, dum in servientibus honoratur.
2. Itaque flebili
aditione causamini hoc fuisse longae consuetudinis institutum, ut, si quis
sacrosanctae Romanae ecclesiae servientem aliqua crederet actione pulsandum, ad
supra dictae civitatis antistitem negotium suum dicturus occurreret, ne clerus
vester forensibus litibus profanatus, officiis potius saecularibus occupetur:
addentes diaconum quoque vestrum ad contumeliam religionis tanta executionis
acerbitate compulsum, ut saius eum propriae custodiae crederet mancipandum.
3. Presbyterum quin
etiam ecclesiae Romanae pro levibus causis asseritis criminaliter impetitum.
quod nobis pro ingenita reverentia, quam nostro debemus auctori, displicuisse
profitemur, ut, qui pridem sacris meruerant inservire mysteriis, conventionibus
inreverenter expositi nefariis iniuriis subiacerent. sed aliorum plectenda subreptio
nobis contulit plenissimae laudis eventum, ut causa contingeret praestandi,
quae nos caelestibus commendaret auxiliis.
4. Atque ideo
considerantes et apostolicae sedis honorem et consulentes desiderio supplicantum
praesenti auctoritate moderato ordine definimus, ut, si quispiam ad Romanum
clerum aliquem pertinentem in qualibet causa probabili crediderit actione
pulsandum, ad beatissimi papae iudicium prius conveniat audiendus, ut aut ipse
inter utrosque more suae sanctitatis cognoscat aut causam deleget aequitatis
studio terminandam, et si forte, quod credi nefas est, competens desiderium
fuerit petitoris elusum, tunc ad saecularia fora iurgaturus occurrat, quando
suas petitiones probaverit a supra dictae sedis praesule fuisse contemptas.
5. Quod si quis
extiterit tam improbus litigator atque omnium iudicio sacrilega mente damnatus,
qui reverentiam tantae sedi exhibere contemnat et aliquid de nostris affatibus
crediderit promerendum, ante alicuius conventionis effectum decem librarum auri
dispendio feriatur, quae a palatinis sacrarum largitionum protinus exactae per
manus saepe memorati antistitis pauperibus erogentur, carensque impetratis
negotii quoque sui amissione multetur. dignus est enim duplici poena percelli,
qui et divinam reverentiam et nostra iussa temeravit.
6. Sed item vos, quos
iudicia nostra venerantur, ecclesiasticis vivite constitutis. magnum scelus est
crimen admittere, quos nec conversationem decet habere saecularem: professio
vestra vita caelestis est. nolite ad mortalium errores et humilia vota
descendere. mundani coerceantur humano iure, vos sanctis moribus oboedite.
|