1. Permovit serenitatem
nostram Constanti atque Venerii dolenda conquestio, qua sibi a Tancane iuris
proprii agellum, quod Fabricula nominatur, cum suo peculio causantur ablatum,
adicientes, ne rerum suarum repetitionibus imminerent, liberis sibi condicionem
ultimae servitutis imponi.
2. Atque ideo magnitudo
tua, decretis obsecuta praesentibus, praefatum suo iubeat adesse iudicio, ubi
omni inter partes veritate discussa iuri consentaneam et amicam vestris moribus
proferte iustitiam: quia sicut grave est de suo dominos iure decedere, ita
nostris est saeculis inimicum servitutis iugo libera colla deprimere.
3. Momenti iure si
competunt, primitus reddantur invasa, ita tamen, ut persona legitima
disceptationibus non desistat. cesset violenta praesumptio, ut causa iudicis
cognoscatur arbitrio et aut convictos servos cum rebus sibi competentibus
possideat aut probatos liberos indemnes atque integros derelinquat. sufficit
enim quod ei relaxamus poenam qui facere praesumpsit iniuriam.
|