1.
Cum te praefectorum consiliis laudabiliter inhaerentem omnia didicisse
credamus, quae ad rei publicae statum pertinent componendum, maxime cognovisti
litteris eruditus pulchram esse faciem civitatum, quae populorum probantur
habere conventum. sic enim et in illis splendet libertatis ornatus et nostris
ordinationibus necessarius servit effectus. feris datum est agros silvasque
quaerere, hominibus autem focos patrios supra cuncta diligere.
2.
Aves ipsae gregatim volant, quae innoxia voluntate mitescunt: canori turdi
amant sui generis densitatem: strepentes sturni compares sequuntur indesinenter
exercitus: murmurantes palumbi proprias diligunt cohortes et quicquid ad
simplicem pertinet vitam, adunationis gratiam non refutat.
3.
Contra animosi accipitres, aquilae venatrices et supra omnes alites acutius
intuentes volatus solitarios concupiscunt, quia rapaces insidiae innoxia
conventicula non requirunt. ambiunt enim aliquid soli agere, qui praedam cum
altero non desiderant invenire. sic mortalium voluntas plerumque detestabilis
est, quae conspectum hominum probatur effugere, nec potest de illo aliquid boni
veraciter credi, cuius vitae testis non potest inveniri.
4.
Redeant possessores et curiales Bruttii: in civitatibus suis coloni sunt, qui
agros iugiter colunt. patiantur se a rusticitate divisos, quibus et honores
dedimus et actiones publicas probabili aestimatione commisimus, in ea
praesertim regione, ubi affatim veniunt inelaboratae deliciae:
5.
Ceres ibi multa fecunditate luxuriat: Pallas etiam non minima largitate
congaudet: plana rident pascuis fecundis, erecta vindemiis: abundat multifariis
animalium gregibus, sed equinis maxime gloriatur armentis: merito, quando
ardenti tempore tale est vernum silvarum, ut nec muscarum aculeis animalia
fatigentur et herbarum semper virentium satietatibus expleantur. videas per
cacumina montium rivos ire purissimos et quasi ex edito profluant, sic per
Alpium summa decurrunt. additur, quod utroque latere copiosa marina possidet
frequentatione commercia, ut et propriis fructibus affluenter exuberet et peregrino
penu vicinitate litorum compleatur. vivunt illic rustici epulis urbanorum,
mediocres autem abundantia praepotentum, ut nec minima ibi fortuna copiis
probetur excepta.
6.
Hanc ergo provinciam civitatibus nolunt incolere, quam vel in agris suis se
fatentur omnino diligere? quid prodest tantos viros latere litteris defaecatos?
pueri liberalium scholarum conventum quaerunt et mox foro potuerint esse digni,
statim incipiunt agresti habitatione nesciri: proficiunt, ut dediscant:
erudiuntur, ut neglegant et cum agros diligunt, se amare non norunt. quaerat
eruditus, ubi possit existere gloriosus: prudens frequentiam non respuat
hominum, in qua se novit esse laudandum. alioquin virtutibus fama tollitur, si
earum merita in hominibus nesciantur.
7.
Nam quale desiderium est civium frequentiam deserere, cum aliquas quoque avium
conversationi humanae se videant velle miscere? mortalium enim penatibus
fiducialiter nidos philomena suspendit et inter commanentium turbas pullos
nutrit intrepida. foedum ergo nimis est nobili filios in desolationibus
educare, cum frequentationi humanae videat alites sua pignora commisisse.
redeant igitur civitates in pristinum decus: nullus amoenitatem ruris praeponat
moenibus antiquorum.
8.
Quomodo potest in pace refugi, pro qua oportet bellum, ne vastetur, assumi? cui
enim minus grata nobilium videatur occursio? cui non affectuosum sit cum
paribus miscere sermonem, forum petere, honestas artes invisere, causas
proprias legibus expedire, interdum Palamediacis calculis occupari, ad balneas
ire cum sociis, prandia mutuis apparatibus exhibere? caret profecto omnibus
his, qui vitam suam vult semper habere cum famulis.
9.
Sed ne ulterius in eandem consuetudinem mens aliter inbuta relabatur, datis
fideiussoribus tam possessores quam curiales sub aestimatione virium poena
interposita promittant anni parte maiore in civitatibus se manere, quas
habitare delegerint. sic fit, ut eis nec ornatus desit civium nec voluptas
denegetur agrorum.
|