1.
Sicut incognita velle nosse prudentis est, ita comperta dissimulare dementia
est, eo praesertim tempore, cum noxia res ad correctionem possit celerrimam
pervenire. frequenti siquidem probatione didicimus Lucaniae conventu qui prisca
superstitione Leucothea nomen accepit, quod ibi sit aqua nimio candore
perspicua, praesumptionibus illicitis rusticorum facultates negotiantium
hostili direptione saepe laceratas, ut qui ad natale sancti Cypriani
religiosissime venerant peragendum mercimoniisque suis faciem civilitatis
ornare, egentes turpiter inanesque discederent.
2.
Hoc nos simplici ac facili remedio credidimus corrigendum, ut spectabilitas
vestra praedicto tempore una cum possessoribus atque conductoribus diversarum
massarum, quietem convenientium anticipata debeat cautela procurare, ne atrocis
facti reos inveniat, quos poena consumat. quod si aliquis rusticorum vel
cuiuslibet loci homo causa nefandae litis advenerit, inter ipsa initia
comprehensus fustuariae subdatur protinus ultioni et pompatus mala vota
corrigat, qui prius occultum facinus excitare temptabat.
3.
Est enim conventus iste et nimia celebritate festivus et circumiectis
provinciis valde proficuus. quicquid enim praecipuum aut industriosa mittit
Campania aut opulenti Bruttii aut Calabri peculiosi aut Apuli idonei vel ipsa
potest habere provincia, in ornatum pulcherrimae illius venalitatis exponitur, ut
merito tam ingentem copiam iudices de multis regionibus aggregatam. videas enim
illic conlucere pulcherrimis stationibus latissimos campos et de amoenis
frondibus intextas subito momentaneas domos, populorum cantantium laetantiumque
discursum.
4.
Ubi licet non conspicias operam moenium, videas tamen opinatissimae civitatis
ornatum. praesto sunt pueri ac puellae diverso sexu atque aetate conspicui,
quos non fecit captivitas esse sub pretio, sed libertas: hos merito parentes
vendunt, quoniam de ipsa famulatione proficiunt. dubium quippe non est servos
posse meliorari, qui de labore agrorum ad urbana servitia transferuntur. quid
vestes referam innumera varietate discretas? quid diversi generis animalia
nitere pinguissima? ubi tali cuncta taxatione proponuntur, ut quamlibet emptor
fastidiosissimus invitetur. sic de illo commercio nemo ingratus redit, si
cuncta probabilis disciplina componit.
5.
Est enim et locus ipse camporum amoenitate distensus: suburbanum quoddam
Consilinatis antiquissimae civitatis, qui a conditore sanctorum fontium
Marcellianum nomen accepit. hic erumpit aquarum perspicua et dulcis ubertas,
ubi in modum naturalis antri apsidis fabricata concavitas sic perspicuos
liquores emanat, ut vacuum putes lacum, quem non dubitas esse plenissimum. hic
perlucidus usque ad fundum patet, ut aspectibus tuis aerem potius apparere
iudices, non liquorem. aemulatur serenum diem aqua subtilissima, nam quicquid
in imo geritur, inoffensa oculis claritate monstratur.
6.
Conludunt illic gregatim laetissimi pisces, qui ad manus pascentium sic
intrepidi veniunt, tamquam se noverint non esse capiendos: nam qui tale aliquid
praesumpsit efficere, mox poenam divinitatis cognoscitur excepisse. longa sunt
illius fontis memoranda describere. veniamus ad illud singulare munus
sanctumque miraculum.
7.
Nam cum die sacratae noctis precem baptismatis coeperit sacerdos effundere et
de ore sancto sermonum fontes emanare, mox in altum unda prosiliens aquas suas
non per meatus solitos dirigit, sed in altitudinem cumulumque transmittit.
erigitur brutum elementum sponte sua et quadam devotione sollemni praeparat se
miraculis, ut sanctificatio maiestatis possit ostendi. nam cum fons ipse
quinque gradus tegat eosque tantum sub tranquillitate possideat, aliis duobus
cernitur crescere, quos numquam praeter illud tempus cognoscitur occupare.
magnum stupendumque miraculum fluenta labentia sic ad humanos sermones vel
stare vel crescere, ut eis credas audiendi studium minime defuisse.
8.
Fiat omnium sermone venerabilis fons iste caelestis: habeat et Lucania Iordanem
suum. ille exemplum baptismatis praestitit, hic sacrum mysterium annua
devotione custodit. quapropter et reverentia loci et utilitas rei dare debet
populis sanctissimam pacem, quia cunctorum iudicio sceleratissimus habendus
est, qui talium dierum gaudia temerare contendet. relegantur populis et
proponantur ista quae diximus, ut cum inulta esse minime creduntur, excedendi
licentia non quaeratur.
|